NEGOTIANTES

NEGOTIANTES
NEGOTIANTES
Ciceroni foenerantes, l. 5. ad Attic. Ep. 21. Praefectur am petivit, negavi me cuiquam negotianti dare. Ubi loquitur de M. Scaptio, familiari Bruti, qui Salaminiis pecuniam foenori dederat et exigebat quaternas centesimas acerbissimus foenerator. Et sic accipit, quando Negotiatores a Mercatoribus separat: ut pro Plancio, Negotiatoribus comis, Mercatoribus iustus. Ulpianus ad Edictum Praetoris: Argentariae mensae exercitores rationem, quae ad se pertinet, edant adiectô die et Consule. Ad quod caput Edicti Ulpianus ita commentatur l. 6. π. 3. de Edend. Rationem autem esse Labeo ait ultro citro dandi, accipiendi, obligandi, solvendi sui causâ negotiationem. Ita ergo Trapezitarum seu argentariae mensae exercitorum Negotiatio est. Sic l. 19. π 1. de Institor. Dominus, qui servum institorem apud mensam pecuniis accipiendis habuit, post lebertatem quoque datam, idem per libersum negotium exercuit. Et certe pecunia foenori locata instar mercis ipsaque foeneratio species est μεταβλητικῆς sive Negotiationis. Unde apud Iulium Firmicum l. 4. c. 7. Si vero a Mercurio defluens minuta lumine Luna ad Iovem feratur, aut rationibus aut foenorum negotiationibus facit esse praepositos. Et apud Val. Max. l. 4. 8. pro negatione, uti Lipsius legit, vel nummatione aut nundinatione, prout alii, reponit Gronov. Negotiatione: Opportune mirificeque testatus, nummorum suorum, non civilis sanguinis se esse faeneratorem. Iam qui hâc praecipue negotiatione delectantur, cum pecuniam cruentam domum retulerint, quam improbandô gaudiô exsultent, etc. Notum autem, maiorem fere numeratae pecuniae partem habuisse Veteres Romanos in mensa, vel depositam, pro occasione usuros et per partes ergaturos, vel ita traditam, ut aliis foenori collocaretur aut ipsi Mensarii foeneratam haberent, quâ suô arbitriô uterentur, spem lucri sectantes. Quam in rem vide quae supra ex praefato Gronovio satis prolixe diximus, in voce Mensa. Alias Negotiatores, dicti sunt Octavio Ferrario Mercatores locupletiores, qualem Negotiatorem magnarium, Apuleius appellat l. 1. Hi mercaturam amplam, sive Negotiationem exercebant, qualis Negotiatio Sagaria, Leg. 52. §. quidem D. pro soc. Item Negotiatio lignaria, apud Capitol. intiô pertinacis. etc. Etab iis Institores mercium partem cmebant, quas minutim et carius distraherent. Proprie evim Institor παλινκάπηλος. Labeo: Etiam eos Institores dicenlos placuit. quibus Vestiarii et Linteraii dant vestem circumferendam et distrahendam. Hos itaque, ex occasu Vergiliarum, qualis futura esset hiems, coniecturam facientes, Negotiatorum avaritiae insidiari fuisse solitos, docet Plin. l. 18. c. 25. Nam si nubilus occasus fuisset, quod pluviosa hiems immineret, plus Lacernarm, quam reliquae vestis, emebant, earumque pretium augebant: Sin vero occasus fuisset serenus, augurantes futuram frigoreinfestam, alias vestes, ut Chlaenas, Endromidas Gausapinas emebant, pretiô earum intentô; sicque lucrum, quod facturus alias Negotiator erat, avertebant, Ita autem habent verba Plinii: Hôc ipso Vergiliarum Occasu fieri putant. Aliquid ad 3. Idus Nov. ut diximus, servant, quoniam id sidus etiam vestis Institoris est, et est in caelo notatu facillimum. Ergo ex occasu eius de hieme augurantur, quibus est cura insidiandi Negotiatoris avaritiae, etc. Vide praefatum Ferrarium de Re Vestiar. Parte 2. l. 1. c. 5. Hottomanno Negotiatores dicebantur cives Romani, qui in provinciis sedem ac domicilium fortunarum suarum habebant; neque Romam fere, nisi census tempore, h. e. quintô quoque annô veniebant. At Mercatores, Romae domicilium familiamque suam habebant, inde nonnumquam ad menses aliquot in provincias excurrentes, mercium exportandarum vel im portandarum causâ. Ex Negotiatoribus autem in provinciis Conventus constabant, h. e. Propraetores ac Proconsules, cum Forum haberent: ac ius dicebant, in privatis quidem causis, atque ex eorum numero Recuperatores dari solebant. Imo et in capitalium rerum quaestionibus, in consilium iidem adhibebantur, et, si cui Patronus dandus esset, ex eodem numero rogatus aliquis dabatur. Ab his Publicanos distinguit Cicer. Ep. 1. ad Q. Fratrem. Constat Asia ex eo genere civium, qui, aut quod Publicani sunt, nos summâ necessitudine attingunt: aut, quod ita negotiantur, ut locupletes sunt etc. Et in Manil. Nam Publicani suas rationes et copias in illans provinciam contulerunt: deinde coeteris ex ordinibus homines gnavi et industrii partim in Asia negotiantur partim suas et suorum in ea provincia pecunias magnas collocatas habent. Sed et tum ex hac, tum ex orat. pro Fonteio constat. Negotiatores dici Aratores; praesertim et Pecuarios. Publicanos vero eos fuisse, qui ab Aratoribus decimas, a Pecuariis scripturam, a Mercatoribus autem portorium exigebant. Sub iis vero Foeneratores et Argentarioscomprehensos fuisse, ex eadem pro Fonteio c. 1. patet: Referta Gallia Negotiatorum est, plena civium Romanorum, nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negotii gerit: nummus in Gallia nullus, sine civium Romanorum tabulis commovetur; unae tabulae proferantur, in quibus vestigium sit aliquod, quod signisicet, pecuniam Fonteiodatam; unum ex toto Negotiatorum, Colonorum, Publicanorum, Aratorum, Pecuariorum cuariorum numero restem producant. Vide eum apud Ioann. Calvinum Lexic. Iurid. ut et supra. Theod. Marcilio Negotiatio Mercaturâ honestior. Quâ utrâque cum interdictum Romae esset Senatoribus lege Claudiâ primum, dein et Iuliâ: Equitibus tamen negotiatio publicorum seu vectigaliuns honesta erat, in rebus privatis vero mercaturam exercere non solebant, nisi in re sua, ut praediorum suorum fructibus, quales Α᾿υτοπῶλαι Interpreti Aristophanis in Plutum. Plebeii autem Mercatores erant: quibus tamen et ipsis coemere quod pluris postea distrahas, turpe habitum. Vide cum ad Vespas. Suetonii c. 16. de Negotiatoribus Servu, et ancillis negotiationi a dominabus praepositis, vide paulo infra. Coeterum Mercurium inprimis Negotiatores coluisse, diximus in voce Mercatura. De Servis, Negotiatores fuisse, indicat Marcianus, leg. 65. ff. de Leg. cum inquit, Legatis Servis, exceptis Negotiatoribus, Labeo scripsit etc. qui, quoniam negotiationes multae erant, singulari quisque nomenclatur insigniti. Hinc Boarios, Pullarios, Ferrarios, Aerarios, Frumentarios, Vinarios, Vestiarios, Sagarios Negotiatores legimus non semel, aliosque non paucos. Pulchre Cassiodor. Variar. l. 6. c. 7. Negotiatores quos humanae vitae constat necessarios, huic potestati manifestum est esse subiectos: Nam, quidquid in vestibus, quidquid in aere, quidquid in argento, quidquid in gemmis ambitio bumana potest habere pretiosum, tuis ordinationibus obsecundat etc. Erant autem servi hi praepositi negotii exercendi causâ, veluti ad emendum, locandum, conducendum. Sed et ancillas Negotiationi a dominabus fuisse praepositas, Iurisconsulti testantur, l. 7. et. 8. ff. de instit. act. l. 5. §. 2. ff. de tribut. act. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. et Tit. Popmam de operis Servarum: uti de Iudaeis ac Samaritanis, Negotiatoribus Plerumque operas suas locantibus, infra voce Samaria.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • NEGOTIANTES Vini Supernatis — in Inscr. veter. Romae memorantur, quam Sponius sic exhibet: Q ERENNIO ETRUSCO MESSIO DECIO NOBILISSIMO CES. PRINCIPI IUVENTUTIS COS. FILIO IMP. CAES. C. MESSI Q. TRAIANI DECI PII FELICIS INVICTI AUG. ARGENTARII ET EXCEPTORES ITEMQ. NEGOTIANTES… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NEGOTIAN — negotiantes …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Place des Corporations — La place des Corporations (Piazzale delle Corporazioni) est un des principaux édifices de l’Ostie de la période impériale, situé près du centre de la cité, adossé au mur de fond du théâtre. Entourée de colonnades dont il ne reste que peu de… …   Wikipédia en Français

  • Arcus Argentariorum — The Arcus Argentariorum (Latin, Arch of the money changers , in Italian Arco degli Argentari), is an arch that was partly incorporated in the 7th century into the western wall of the nearby church of San Giorgio al Velabro in Rome, Italy.It is a… …   Wikipedia

  • San Giorgio in Velabro — Basisdaten Patrozinium: Hl. Georg Weihetag: Kardinaldiakon: Gianfranco Ravasi Anschrift: Via del Velabro 19 00186 Roma …   Deutsch Wikipedia

  • Arco de los Argentarios — Saltar a navegación, búsqueda Vista del arco al anochecer. El Arco de los Argentarios es una pequeña puerta que se encuentra en Roma, adosada al pórtico de la iglesia de San Giorgio al Velabro. Tiene forma de puerta arquitrabada, por lo que en… …   Wikipedia Español

  • Historia de Toscana — La Historia de la Toscana abraza un largísimo período de tiempo, que va desde el II milenio a. C. a nuestros días. La región de Etruria en la época del emperador Augusto. Contenido 1 …   Wikipedia Español

  • INSTITOR — Paulo et Ulpiano, l. 18. et 3. ff. de Institor act. ist est, qui tabernae, locove ad emendum vendendumve praeponitur. Meminêrunt autem VEtt. tabernarum, casiariae, cauponariae, cretariae, diversoriae, fultomae, lamoniae, pellesuinae, pistoriae,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MITHRIDATES III cognomine Eupator seu Dionysius — Rex Ponti, vi tantâ et animi, et corporis, ut 6. iuges equos regeret, duarumque et viginti gentium ore loqueretur. A Romanis gravisime laesus, cum iustitiam sperare non posset, aggressus foederatos eorum, Nicomedem Bithyniâ, Ariobarzanem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALLIUM — I. PALLIUM Veteribus in genere omne vestimenti genus significavit, quam apertum, tam clausum, ut etiam Toga Pallio rotundum dicatur Isidoro; Abusive pro Palliolo quoque sumi fuisse folitum supra vidimus: Proprie vero ac fimpliciter communique… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”